1 Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis. |
2 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, |
3 aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. |
4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. |
5 Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. |
6 Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis. |
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. |
8 Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. |
9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit. |
10 Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. |
11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator. |
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis. |
13 Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat. |
14 Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. |
15 Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei. |
16 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. |
17 Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex; |
18 et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum. |
19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, |
20 scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.
|