Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 25,  versae 18-29

18 Ierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista;
19 pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius;
20 et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti,
21 Edom et Moab et filiis Ammon;
22 et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare;
23 et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam;
24 et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitant in deserto,
25 et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctis regibus Medorum,
26 cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos.
27 “ Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos.
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis;
29 quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.