Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 32,  versae 1-25

Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iudae; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.
Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae.
Clauserat enim eum Sedecias rex Iudae dicens: “ Quare vaticinaris dicens: “Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam;
et Sedecias rex Iudae non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt;
et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis”? ”.
Et dixit Ieremias: “ Factum est verbum Domini ad me dicens:
Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas”.
Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset
et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos.
10 Et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi argentum in statera.
11 Et accepi librum possessionis signatum, continentem stipulationes et rata, et apertum;
12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae.
13 Et praecepi Baruch coram eis dicens:
14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis.
15 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens:
17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,
18 qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius:
19 magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
20 Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec.
21 Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno.
22 Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum, ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.
23 Et ingressi sunt et possederunt eam; et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt: omnia, quae mandasti eis, ut facerent, non fecerunt; et occurrere fecisti eis omnia mala haec.
24 Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.
25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.