6 Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “ Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. |
7 Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda; |
8 et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; |