Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 1

 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.
Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “ Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ”. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
Cui dixit Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”.
Dixitque Dominus ad eum: “ Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ”.
Cui respondens Satan ait: “ Numquid Iob frustra timet Deum?
10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ”.
12 Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ”. Egressusque est Satan a facie Domini.
13 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
14 nuntius venit ad Iob, qui diceret: “ Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos;
15 et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “ Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “ Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ”.
18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: “ Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ”.
20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
21 et dixit:
“ Nudus egressus sum de utero matris meae
et nudus revertar illuc.
Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est:
sit nomen Domini benedictum ”.
22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.

Liber Iob, Caput 2

Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius.
Dixit Dominus ad Satan: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”.
Et dixit Dominus ad Satan: “ Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra ”.
Cui respondens Satan ait: “ Pellem pro pelle et cuncta, quae habet, homo dabit pro anima sua.
Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi ”.
Dixit ergo Dominus ad Satan: “ Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva ”.
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius.
Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
Dixit autem illi uxor sua:
“ Adhuctu permanes in simplicitate tua?
Benedic Deo et morere ”.
10 Qui ait ad illam:
“ Quasi una de stultis mulieribus
locuta es!
Si bona suscepimus de manu Dei,
mala quare non suscipiamus? ”.
In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
11 Igitur, audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur.
12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.