2 Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. |
3 Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas? |
4 Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? |
5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, |
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, |
7 cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere? |
8 Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? |
9 Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. |
10 Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? |
11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. |
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. |