1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: |
2 “ Numquid illi, qui multa loquitur, non et respondetur? Aut vir verbosus iustificabitur? |
3 Vaniloquium tuum viros tacere faciet, et, cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? |
4 Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. |
5 Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, |
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. |
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? |
8 Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et quid cognosces? |
9 Longior terra mensura eius et latior mari. |
10 Si subverterit vel concluserit et coarctaverit, quis contradicet ei? |
11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat? |
12 Sed et vir vacuus cordatus fit, et homo tamquam pullum onagri nascitur. |
13 Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas, |
14 si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, |
15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis. |
16 Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. |
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. |
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. |
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. |
20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae ”.
|