1 Respondens autem Iob dixit: |
2 “ Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis. |
3 Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas? |
4 Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos. |
5 Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem. |
6 Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me; |
7 nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum. |
8 Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi, |
9 Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me. |
10 Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me. |
11 Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit. |
12 Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum. |
13 Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum. |
14 Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas. |
15 Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum. |
16 Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt; |
17 attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces. |
18 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. |
19 Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis. |
20 Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. |
21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo. |
22 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
|