1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: |
2 “ Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur. |
3 Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? |
4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? |
5 Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius. |
6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. |
7 Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum. |
8 Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat. |
9 Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum. |
10 Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam. |
11 Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius. |
12 Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius. |
13 Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. |
14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum. |
15 Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur. |
16 Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius. |
17 Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis. |
18 Expellent eum de luce in tenebras et de orbe transferent eum. |
19 Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius. |
20 In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror. |
21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum ”.
|