1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: |
2 “ Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. |
3 Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi. |
4 Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram, |
5 quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti? |
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, |
7 quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. |
8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. |
9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. |
10 Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam. |
11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient. |
12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. |
13 Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo. |
14 Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. |
15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. |
16 Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. |
17 Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. |
18 Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur. |
19 Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. |
20 Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit. |
21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. |
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum. |
23 Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. |
24 Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum. |
25 Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. |
26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. |
27 Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. |
28 Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. |
29 Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ”.
|