1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: |
2 “ Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis. |
3 Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius? |
4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? |
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius; |
6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ”.
|