1 Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? |
2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam, |
3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. |
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. |
5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. |
6 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. |
7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. |
8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. |
9 Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet |
10 nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. |
11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. |
12 Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? |
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam, |
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties. |
15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. |
16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. |
17 Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? |
18 Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum. |
19 Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? |
20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? |
21 Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”.
|