1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. |
2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. |
3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”. |
4 Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”. |
5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum. |
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; |
7 deinde post hoc dicit discipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”. |
8 Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”. |
9 Respondit Iesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; |
10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ”. |
11 Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”. |
12 Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”. |
13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. |
14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est, |
15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”. |
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ”. |
17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. |
18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. |
19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. |
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. |
21 Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! |
22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ”. |
23 Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”. |
24 Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”. |
25 Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; |
26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”. |
27 Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”. |
28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “ Magister adest et vocat te ”. |
29 Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; |
30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. |
31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”. |
32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”. |
33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum |
34 et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine, veni et vide ”. |
|
36 Dicebant ergo Iudaei: “ Ecce quomodo amabat eum! ”. |
37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”. |
38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. |
39 Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ”. |
40 Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ”. |
41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. |
42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ”. |
43 Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “ Lazare, veni foras! ”. |
44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”. |
45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; |
46 quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. |
47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? |
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”. |
49 Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam |
50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”. |
51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente |
52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. |
53 Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. |
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. |
55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. |
56 Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”. |
57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
|