1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; |
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. |
3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. |
4 Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. |
5 Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”. |
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. |
7 Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. |
8 Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. |
9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus |
10 et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. |
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. |
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. |
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. |
14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; |
15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; |
16 et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”. |
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”. |
18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”. |
19 Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. |
20 Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”. |
21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. |
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. |
23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. |
24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, |
25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.
|