1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. |
2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. |
3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum. ... |
5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. |
6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”. |
7 Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”. |
8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”. |
9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. |
10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”. |
11 Ille autem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula” ”. |
12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”. |
13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. |
14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”. |
15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. |
16 Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. |
17 Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”. |
18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. |
19 Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. |
20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. |
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. |
22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, |
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. |
24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. |
25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent. |
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; |
27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. |
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; |
29 et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. |
30 Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. |
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; |
32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. |
33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; |
34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. |
35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius. |
36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; |
37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; |
38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. |
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. |
40 Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. |
41 Gloriam ab hominibus non accipio, |
42 sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. |
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. |
44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? |
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. |
46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. |
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.
|