13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, |
14 milvum ac vulturem iuxta genus suum |
15 et omne corvini generis, |
16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, |
17 bubonem et mergulum et ibin, |
18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem, |
19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. |