Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Leviticus, Caput 17

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
“ Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens:
Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui.
Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino.
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino;
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum ”.
Et ad ipsos dices: “ Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium
et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo.
11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat.
12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos.
13 Homo quicumque de filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra.
14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.
15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet.
16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem suam ”.

Liber Leviticus, Caput 18

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
“ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.
Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.
Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.
Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur.
15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
17 Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.
18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.
19 Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius.
20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.
21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.
23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.
24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum
25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.
26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.
29 Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester ”.

Liber Leviticus, Caput 19

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
“ Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis.
Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur.
Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile.
Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges.
10 Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
12 Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
13 Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus.
15 Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
16 Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
19 Leges meas custodite.
Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera.
21 Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem;
22 expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit.
23 Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis.
24 Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino.
25 Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester.
26 Non comedetis cum sanguine.
Non augurabimini nec observabitis omina.
27 Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam.
28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus.
29 Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
30 Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
31 Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
32 Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus.
33 Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum;
34 sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
35 Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
37 Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus ”.

Liber Leviticus, Caput 20

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
“ Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum.
Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum.
Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere,
ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui.
Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester.
Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos.
Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
11 Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos.
13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus quoque occidite.
16 Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficies illam cum eo, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos.
17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam.
18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius fontem eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui.
19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.
21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.
22 Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi.
23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas
24 locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda.
26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
27 Vir sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur; lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.

Liber Leviticus, Caput 21

Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque
et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.
Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.
Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.
Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
13 Virginem ducet uxorem;
14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.
15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ”.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;
18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,
19 si fracto pede vel manu,
20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.
21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.
23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.

Liber Leviticus, Caput 22

Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens:
“ Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.
Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen,
et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius,
immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua,
et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus.
Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.
10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis.
11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis.
12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur;
13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.
14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.
15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino,
16 ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico ”.
17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
18 “ Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino,
19 in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris;
20 si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.
21 Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.
22 Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino.
23 Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest.
24 Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
25 De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 “ Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino.
28 Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.
29 Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis.
30 Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
31 Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.
32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos
33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus ”.

Liber Leviticus, Caput 23

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
“ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae.
Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris.
Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis.
Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo,
sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”.
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem,
11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum.
12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino,
13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin.
14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris.
15 Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas
16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam Domino
17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domino;
18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum oblatione similae et libamentis suis in odorem suavissimum Domino.
19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum.
20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis.
21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris.
22 Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
24 “ Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus.
25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino ”.
26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
27 “ Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino.
28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro.
29 Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis;
30 et,quae operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo.
31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris generationibus in cunctis habitationibus vestris.
32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ”.
33 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
34 “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.
35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo;
36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim coetus: omne opus servile non facietis.
37 Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei;
38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quae offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino.
39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies.
40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro.
41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis
42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis,
43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.
44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.

Liber Leviticus, Caput 24

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
“ Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.
Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris.
Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini.
Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas,
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues.
Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino.
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum.
Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.
10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.
11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan.
12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus.
13 Qui locutus est ad Moysen dicens:
14 “ Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus.
15 Et ad filios Israel loqueris:
Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;
16 et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
17 Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.
18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.
19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:
20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.
22 Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester ”.
23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Liber Leviticus, Caput 25

Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:
“ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.
Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius;
septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.
Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.
Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,
iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.
Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;
et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.
10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.
11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis
12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges.
13 Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.
14 Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,
15 et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.
18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,
22 seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.
23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
24 Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.
31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi.
33 Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel.
34 Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.
36 Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,
40 sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te
41 et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum;
43 ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.
45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,
48 post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum
49 et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,
50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.
51 Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;
52 si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis:
55 mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”.

Liber Leviticus, Caput 26

“ Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester.
Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego Dominus.
Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea,
dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros.
Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio.
Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio.
Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
10 Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis supervenientibus, proicietis.
11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea.
12 Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus.
13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti.
14 Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec,
15 si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum,
16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente.
18 Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam.
20 Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
21 Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra;
22 emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae.
23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi,
24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra.
25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus.
26 Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non saturabimini.
27 Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me,
28 et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra,
29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum.
30 Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum.
32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
33 Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae.
34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae; quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit.
35 Cunctis diebus solitudinis sabbatizabit, eo quod non requieverit in sabbatis vestris, quando habitabatis in ea.
36 Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente.
37 Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere.
38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
39 Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent.
40 Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi,
41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis.
42 Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero,
43 quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint.
44 Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum.
45 Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus ”.
46 Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.