Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 18,  versae 1-8

1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur.
3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”.
4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor,
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me” ”.
6 Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit;
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.