Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 18,  versae 35-43

35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”.
38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”.
39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:
41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”.
42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”.
43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Evangelium secundum Lucam, Caput 19,  versae 1-28

Et ingressus perambulabat Iericho.
Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives.
Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”.
Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem peccatorem divertit! ”.
Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ”.
Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
11 Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12 Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”.
14 Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”.
15 Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.
16 Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”.
17 Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”.
18 Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”.
19 Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”.
20 Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario;
21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”.
22 Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?
23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”.
24 Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”.
25 Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.
26 Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”.
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.