40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. |
41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, |
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. |
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; |
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. |
45 Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”. |
46 At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”. |
47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. |
48 At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”. |
49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”. |
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”. |
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. |
52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”. |
53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset. |
54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”. |
55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. |
56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.
|