Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 9,  versae 18-27

18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.
19 At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”.
20 Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
22 dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
23 Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
26 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.