Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 13,  versae 9-13

Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.