Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 14,  versae 3-7

Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est?
Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.