Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 6,  versae 45-56

45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”.
51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;
52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Evangelium secundum Marcum, Caput 7

Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes
— pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum —
et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”.
At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
“Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum”.
Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”.
Et dicebat illis: “ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10 Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;
11 vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”,
12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”.
14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite:
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit
eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”.

...
17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
18 Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ”, purgans omnes escas.
20 Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:
23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”.
24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.
26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius.
27 Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.
28 At illa respondit et dicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”.
29 Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”.
30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”.
35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.
36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.
37 Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.

Evangelium secundum Marcum, Caput 8,  versae 1-26

In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
“ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”.
Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”.
Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”.
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”.
13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”.
16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
17 Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”.
20 “ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”.
21 Et dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.
22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.
24 Et aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”.
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
26 Et misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.