Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 11,  versae 20-30

20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:
21 “ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
23 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem.
24 Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”.
25 In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
26 Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
28 Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
30 Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.