Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 1

 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius,
Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,
Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,
Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,
Iesse autem genuit David regem.
David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,
Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,
Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,
10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam,
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,
13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor,
14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud,
15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.
18 Iesu Christi autem generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;
21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam;
25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 2

Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam
dicentes: “ Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum ”.
Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo;
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
At illi dixerunt ei: “ In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam:
"Et tu, Bethlehem terra Iudae,
nequaquam minima es in principibus Iudae;
ex te enim exiet dux,
qui reget populum meum Israel" ”.
Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis;
et mittens illos in Bethlehem dixit: “ Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ”.
Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.
12 Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum ”.
14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
“ Ex Aegypto vocavi filium meum ”.
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
17 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
18 “ Vox in Rama audita est,
ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos,
et noluit consolari, quia non sunt ”.
19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
20 dicens: “ Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri ”.
21 Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae
23 et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “ Nazaraeus vocabitur ”.

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 3

In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
“ Vox clamantis in deserto:
"Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius!" ”.
Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 
et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
Facite ergo fructum dignum paenitentiae
et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
12 cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ”.
15 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum.
16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
17 Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui ”.

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 4,  versae 1-11

Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”.
Qui respondens dixit:
“ Scriptum est:
"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
"Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.
Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”.
Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”.
10 Tunc dicit ei Iesus:
“ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies" ”.
11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.