23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”. |
24 Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: |
25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; |
26 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”. |
27 Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ”. |
28 “ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. |
29 Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. |
30 Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. |
31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicit illis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. |
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. |
33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. |
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. |
35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. |
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. |
37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”. |
38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. |
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. |
40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”. |
41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”. |