33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. |
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. |
35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. |
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. |
37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”. |
38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. |
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. |
40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”. |
41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”. |
42 Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? |
43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. |
44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”. |
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; |
46 et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
|