1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. |
2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. |
3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, |
4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. |
6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. |
8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. |
9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, |
10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. |
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; |
12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; |
13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. |
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; |
15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. |
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. |
17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, |
18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. |
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; |
20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur; |
21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. |
22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; |
23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! |
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. |
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? |
26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? |
27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? |
28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. |
29 Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. |
30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? |
31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. |
32 Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. |
33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. |
34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
|