Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Philippenses, Caput 2,  versae 25-30

25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,
26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29 Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.