10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis. |
11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. |
12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. |
13 Omnia possum in eo, qui me confortat. |
14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae. |
15 Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; |
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. |
17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram. |
18 Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. |
19 Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. |
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. |