1 Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae. |
2 Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte. |
3 Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet. |
4 Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat. |
5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis. |
6 Benedictiones Domini super caput iusti, os autem impiorum operit violentiam. |
7 Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet. |
8 Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet. |
9 Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit. |
10 Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet. |
11 Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam. |
12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. |
13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde. |
14 Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est. |
15 Substantia divitis urbs fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum. |
16 Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. |
17 Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. |
18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. |
19 In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. |
20 Argentum electum lingua iusti, cor autem impiorum pro nihilo. |
21 Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. |
22 Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam. |
23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. |
24 Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur. |
25 Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum. |
26 Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. |
27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. |
28 Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit. |
29 Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum. |
30 Iustus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. |
31 Os iusti germinabit sapientiam, lingua prava abscindetur. |
32 Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa.
|