1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiae regis Iudae. |
2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. |
3 Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. |
4 Aufer scorias de argento, et egredietur vas pro argentario. |
5 Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. |
6 Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. |
7 Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”, quam ut humilieris coram principe. |
8 Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus? |