1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; |
2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi. |
3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, |
4 et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus. |
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae. |
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. |
7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo. |
8 Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis. |
9 Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum, |
10 et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua redundabunt. |
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis: |
12 quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi. |
13 Beatus homo, qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia: |
14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius. |
15 Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non valent comparari; |
16 longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. |
17 Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. |
18 Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus. |
19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; |
20 sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant. |
21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque consilium, |
22 et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo; |
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. |
24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. |
25 Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit. |
26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne capiaris. |
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias. |
28 Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere, cras dabo tibi ”, cum statim possis dare. |
29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. |
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. |
31 Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius, |
32 quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius. |
33 Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum benedicentur. |
34 Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; |
35 gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio ignominia.
|