1 ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius. |
2 Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius. |
3 Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum. |
4 Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper. |
5 Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius, |
6 semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius. |
7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. |
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes, |
9 quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac. |
10 Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum |
11 dicens: “ Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ”. |
12 Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea, |
13 et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum, |
14 non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges: |
15 “ Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari ”. |