Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 129

Canticum ascensionum.
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
dicat nunc Israel,
saepe expugnaverunt me a iuventute mea,
etenim non potuerunt adversum me.
Supra dorsum meum araverunt aratores,
prolongaverunt sulcos suos.
Dominus autem iustus
concidit cervices peccatorum.
Confundantur et convertantur retrorsum
omnes, qui oderunt Sion.
Fiant sicut fenum tectorum,
quod, priusquam evellatur, exaruit;
de quo non implevit manum suam, qui metit,
et sinum suum, qui manipulos colligit.
Et non dixerunt, qui praeteribant:
“ Benedictio Domini super vos,
benedicimus vobis in nomine Domini ”.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.