Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 20

Magistro chori. PSALMUS. David.
Exaudiat te Dominus in die tribulationis,
protegat te nomen Dei Iacob.
Mittat tibi auxilium de sancto
et de Sion tueatur te.
Memor sit omnis sacrificii tui
et holocaustum tuum pingue habeat.
Tribuat tibi secundum cor tuum
et omne consilium tuum adimpleat.
Laetabimur in salutari tuo
et in nomine Dei nostri levabimus signa;
impleat Dominus omnes petitiones tuas.
Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:
exaudivit illum de caelo sancto suo,
in virtutibus salutis dexterae eius.
Hi in curribus, et hi in equis,
nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
Ipsi incurvati sunt et ceciderunt,
nos autem surreximus et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem,
et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.