1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam, |
2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei, |
3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem. |
4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me. |
5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die. |
6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt. |
7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. |
8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; |
9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas. |
10 CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius. |
11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. |
12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat. |
13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram. |
14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis. |
15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. |
16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. |
17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me. |
18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea. |
19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me. |
20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te. |
21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te. |
22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
|