1 David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo? |
2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. |
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo. |
4 Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. |
5 Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. |
6 Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. |
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me. |
8 De te dixit cor meum: “ Exquirite faciem meam! ”. Faciem tuam, Domine, exquiram. |
9 Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae. |
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. |
11 Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. |
12 Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant. |
13 Credo videre bona Domini in terra viventium. |
14 Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
|