1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David. |
2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. |
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. |
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. |
5 Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius, |
6 quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. |
7 Ego autem dixi in securitate mea: “ Non movebor in aeternum ”. |
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. |
9 Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. |
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? |
11 Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. |
12 Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, |
13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
|