1 Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. |
2 Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. |
3 Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione, |
4 quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. |
5 Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. |
6 Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. |
7 Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. |
8 Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. |
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. |
10 Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum. |
11 Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem. |
12 Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi. |
13 De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. |
14 De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram, |
15 qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. |
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae. |
17 Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit. |
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius, |
19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. |
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est; |
21 quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. |
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
|