1 David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me. |
2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi. |
3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: “ Salus tua ego sum ”. |
4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. |
5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; |
6 fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. |
7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. |
8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat. |
9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo. |
10 Omnia ossa mea dicent: “ Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum ”. |
11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me; |
12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae. |
13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. |
14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar. |
15 Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi. |
16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. |
17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. |
18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. |
19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis. |
20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. |
21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: “ Euge, euge, viderunt oculi nostri ”. - |
22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. |
23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam. |
24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. |
25 Non dicant in cordibus suis: “ Euge animae nostrae ”; nec dicant: “ Devoravimus eum ”. |
26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me |
27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: “ Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui ”. |
28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
|