Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 75

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".
PSALMUS. Asaph. Canticum.
2 Confitebimur tibi, Deus;
confitebimur et invocabimus nomen tuum:
narrabimus mirabilia tua.
3 Cum statuero tempus,
ego iustitias iudicabo.
4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,
ego confirmavi columnas eius.
5 Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ”
et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu!
6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum;
nolite loqui adversus Deum proterva ”.
7 Quia neque ab oriente neque ab occidente
neque a desertis exaltatio.
8 Quoniam Deus iudex est:
hunc humiliat et hunc exaltat.
9 Quia calix in manu Domini
vini meri plenus mixto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen usque ad faeces epotabunt,
bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum,
cantabo Deo Iacob.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua iusti.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.