1 PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat. |
2 “ Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis? |
3 Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate. |
4 Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ”. |
5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae. |
6 Ego dixi: “ Dii estis, et filii Excelsi omnes ”. |
7 Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. |
8 Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
|