1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. |
2 In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. |
3 Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi |
4 et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. |
5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. |
6 Et dixit mihi: “ Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. |
7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius ”. |
8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat. |
9 Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”. |
10 Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! |
11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc. |
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. |
13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. |
14 Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem. |
15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium! |
16 Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”. |
17 Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. |
18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; |
19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. |
20 Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “ Etiam, venio cito ”. “ Amen. Veni, Domine Iesu! ”. |
21 Gratia Domini Iesu cum omnibus. |