1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. |
2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. |
3 Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? |
4 An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? |
5 Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, |
6 qui reddet unicuique secundum opera eius: |
7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; |
8 his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. |
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; |
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. |
11 Non est enim personarum acceptio apud Deum! |
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. |
13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. |
14 Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; |
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, |
16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum. |
17 Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, |
18 et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem, |
19 et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, |
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. |
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris? |
22 Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias? |
23 Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? |
24 “ Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est. |
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. |
26 Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? |
27 Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. |
28 Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio, |
29 sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
|