17 et viam pacis non cognoverunt. |
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”. |
19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; |
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. |
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, |
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: |
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, |
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu; |
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta |
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. |
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. |
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. |
29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, |
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. |
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
|