1 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam. |
2 Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris. |
3 Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. |
4 Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit. |
5 Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te. |
6 Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te. |
7 Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “ Quid opus est tibi? ”. |
8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. |
9 Humiliare Deo et exspecta manus eius. |
10 Attende, ne seductus in stultitiam humilieris. |
11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. |
12 Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. |
13 Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. |
14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis. |
15 Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis. |
16 Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. |
17 Audiens vero illa ex somno evigila. |
18 Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. |
19 Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. |
20 Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. |
21 Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. |
22 Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? |
23 Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. |
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper. |
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis. |
26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum; |
27 humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. |
28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; |
29 pauper locutus est, et dicunt: “ Quis est hic? ” et, si offenderit, insuper subvertent illum. |
30 Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. |
31 Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. |
32 Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
|