1 Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis, apprehendet illam; |
2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. |
3 Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur |
4 et confidet in illam et non confundetur; et exaltabit illum prae proximis suis |
5 et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum; |
6 iucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum. |
7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo. |
8 Viri mendaces non erunt illius memores; et viri veraces invenientur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. |
9 Non est speciosa laus in ore peccatoris, |
10 quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam. |
11 Ne dixeris: “ A Deo peccatum meum ” quae enim odit, ipse non facit. |
12 Non dicas: “ Ille in me impegit ”; non enim necessarii sunt ei homines impii. |
13 Omne exsecramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. |
14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae. |
15 Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius. |
16 Si volueris mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu vives. |
17 Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam. |
18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. |
19 Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. |
20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. |
21 Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. |
22 Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.
|