1 Canticum Canticorum Salomonis. |
2 Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino: |
3 in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum. Oleum effusum nomen tuum; ideo adulescentulae dilexerunt te. |
4 Trahe me post te. Curramus! Introducat me rex in cellaria sua; exsultemus et laetemur in te memores amorum tuorum super vinum; recte diligunt te. |
5 Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salma. |
6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. |
7 Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. |
8 Si ignoras, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. |
9 Equae in curribus pharaonis assimilavi te, amica mea. |
10 Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia. |
11 Inaures aureas faciemus tibi vermiculatas argento. |
12 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. |
13 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, qui inter ubera mea commoratur. |
14 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. |
15 Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum. |
16 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus, |
17 tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cupressina.
|